Librărie on-line


comandă acum această carte prin librăria noastră virtuală
Viețile sfinților


adevăratele modele de viață se găsesc aici


 PRECES - CARTE DE RUGĂCIUNI 

I. RUGĂCIUNEA - UN DIALOG PERSONAL CU DUMNEZEU

PRECES VESPERAE - III

H. O Sacrosancta Trinitas, quanta fuit erga me hucusque bonitas et liberalitas!
O. O Pater aeterne, gratias tibi ago quas possum maximas, quia me ad imaginem tuam et ad salutem aeternum creasti et in hanc usque horam tam paterne conservasti. Gratias tibi summas habeo, Filii Dei, quod pretioso sanguine tuo me redemisti et toties abluisti; et quod prae innumeris alliis me ad sacerdotium tuum elegisti.
Gratias tibi, Sancte Spiritus, maximas refero quia me in baptismo sanctificasti et ad sanctam Ecclesiam perduxisti. Infinita laus et gratiarum actio sit tibi, Sanctissima Trinitas, quia hodie, omnibusque momentis vitae meae ab innumeris malis me protexisti et tot beneficiis cumulasti.
Quid habeo, mi Deus, quod rependam tibi. Suscipe, obsecro, omnia Iesu et Mariae merita, cum his me ipsum et omnia mea in perpetuum laudis et gratitudinis holocaustum.

H. O Pater luminum, per caritatem tuam aeternam erga me obtestor te,
O. ut memoriam mihi renoves, intellectum illumines, voluntatem accendas, gratiamque largiaris agnoscendi, detestandi, emendandi et compensandi omnia peccata mea, neglegentias et ingratitudines meas, quibus hodie oculos maiestatis tuae offendi, ut deinceps tibi tamquam obaedientissimus Filius semper in omnibus actionibus meis placem.

(examen conscientiae)
1. Quoad preces?
2. Quoad studium?
3. Quoad silentium?
4. Quoad superiores?
5. Quoad confratres?
6. Quoad cogitationes?
7. Quoad conversationem?
8. Quoad regulam tactus?
9. Quoad opera?
10. Quoad Seminarii regulas?
11. Quoad humilitatem?
12. Quoad castitatem?
13. Quoad caritatem?
14. Quoad temporis usum?
15. Quoad propositum hodiernae meditationis?

H. O Iesu, o Salvator mi!
O. Quam ingratum me tot ac tantis tuis beneficiis exibui!
Quot nobilissimas horas male impendi! Quot meriti aeterni occasiones neglexi? Quot peccata denuo admisi, quorum ne vel unicum quidem pro totius mundi lucro erat admitendum!
Damno ac detestor negligentiam malitiamque meam et doleo, quod animam meam tot naevis macularim oculisque tuis divinis ingratam foedamque reddiderim.
Doleo deinde, mi Iesu, quod iisdem graves paenas incurrerim et promeruerim supplicia iustitiae et irae tuae.
Maxime vero doleo de his et omnibus peccatis meis, quia cruciatus amarissimae mortis tuae agravarunt, quia adeo displicent infinitae sanctitati tuae quia offendunt summam bonitatem tuam, cui millies teneor et volo perfecte servire ac placere.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere mei, quia iniquitatem meam agnosco, et ex intimo corde doleo, quod te, Deum summum et unicum bonum unquam offenderim.

H. Iterum propono non amplius peccare nec vulnera et sanguinem Christi peccando prodigere.
O. Abrenuntio et detestor omnia peccata mea et si, quae feci, adhuc facienda forent, non facerem in aeternum.
Hoc praesertim peccatum... quod gravius te offendit, o Deus omni, quo possum modo, cavebo. Sed unde mihi vires, proposita haec exsequendi?
Novi fragilitatem meam et naturae corruptae instabilitatem. Ad te igitur confugio, o Spiritus Divine, unica spes et robur animae meae. Omnia possum, si tu me confortas.
Statuo et propono omnia peccata mea, adiuvante gratia tua, corrigere, peccandi occasiones sicut pestem fugere; corrobora me, o Spiritus fortitudinis, et qui dedisti, velle, da perficere. Per Christum Dominum nostrum.

H. Salva nos Domine vigilantes,
O. custodi nos dormientes, ut vigilemus cum Christo et requiescamus in pace. Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege nos.

H. Visita quaesumus, Domine, habitationem istam et omnes insidias inimici ab ea longe repelle.
O. Angeli tui sancti habitent in ea, qui nos in pace custodiant, et benedictio tua sit super nos semper. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

H. Sub tuum praesidium
O. confugimus sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta, domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta. Amen.

H. Angele Dei,
O. qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna, hac nocte illumina, custodi, rege et guberna.

H. Quietem capiam, mi Iesu, ut vires corporis restaurem et divino tuo obsequio aptior fiam.
O. Mi Iesu, quoties respiro per noctem, toties tu a me sis benedictus, uti in caelis seraphim et cheruvim te benedicunt; mi Iesu, in te credo; mi Iesu, in te spero, mi Iesu, te amo super omnia, tibi vigilo, tibi dormio, tibi vivo, tibi morior, amantissime Iesu. Amen.



Urmărește ercis.ro on Twitter
Caută pe site

Biblia on-line

Breviarul on-line


Liturgia Orelor
Magisteriu.ro


Documentele Bisericii
ITRC "Sf. Iosif"


Institutul Teologic Iași
Vaticannews.va


Știri din viața Bisericii
Catholica.ro


știri interne și externe
Pastoratie.ro


resurse pentru pastorație
Profamilia.ro


pastorația familiilor
SanctuarCacica.ro


Basilica Minor Cacica
Centrul de Asistență Comunitară "Sfânta Tereza de Calcutta"

Episcopia Romano-Catolică de Iași * Bd. Ștefan cel Mare și Sfânt, 26, 700064 - Iași (IS)
tel. 0232/212003 (Episcopie); 0232/212007 (Parohie); e-mail: editor@ercis.ro
design și conținut copyright 2001-2024 *  * toate drepturile rezervate * găzduit de HostX.ro * stat